Epistola I ad Corinthos*

Caput 9: Versus 15

Ego autem.Abstinet Apostolus a sumptibus, ne sit forma pseudoapostolis rapacibus.Bonum est,etc. Quisquis enim eo quod sibi debetur uti non vult, amplius impendit Ecclesiae. Maximam ergo habebat gloriam Apostolus apud Deum, non exigendo stipendium ab infirmis, vel de suis laboribus transigendo quotidianum victum.Gloriam.Quam habeo apud Deum infirmis compatiens.
(* Traductions européennes)